monumenta.ch > Lucanus > sectio 91 > sectio 650 > csg248.137 > 3 > sectio 677 > uwbM.p.th.f.68.123 > sectio 324 > sectio 207 > sectio 671 > {o}
Beda, De orthographia, {n} <<<     >>> {p}

Beda Venerabilis, De orthographia, {o}

1 organum unius musici proprie nomen est, sed generaliter omnia musicorum uasa organa possunt dici.
2 Iohannes Constantinopolitanus episcopus: in salicibus in medio eius suspendimus organa nostra, id est citharam, psalterium, lyram, et cetera.
3 organarius autem est qui utitur organo.
4 obryza, obryzae genere feminino; et obryzum, obryzi neutro.
5 origo, originis initium est; origo, origonis neutrum est, ut est uelum nauis, et habet in plurali numero origona.
6 obtineo laudem et impetro ex uno Graeco uenit ἐπιτυγχάνω.
7 obiurgo, increpo, corripio, ex uno Graeco transferuntur ἐπιπλήσσω.
8 omelia Graecum est; Latine sermo uel colloquium.
9 otium et silentium ex uno Graeco uenit, id est ἡσυχία.
10 ordibor et ordiar telam, utroque modo dixerunt.
11 ostrea feminino genere, non ostreum neutrali.
12 ocimum consuetudo neutraliter dicit; sed Aemilius Macer ait: inter praeteritas numerabitur ocimus herbas.
13 ordior hanc rem, et ingredior, et incipio ex uno Graeco uenit, quod est ἄρχομαι.
14 onus iumentorum, sarcina est hominum.
15 optumates, qui Graece dicuntur πρωτοπολῖται, pluraliter solum proferuntur.
16 oblitus nostri, non nos; ueteres tamen et hoc modo dixerunt.
17 oliua arbor est, olea fetus, oleum liquor.
18 odi, odisti, odit, odimus, odistis, oderunt: et praesenti tempore et praeterito perfecto sic declinatur.
19 ideo defectiuum dicitur.
Beda Venerabilis HOME

csg249.25

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik